- SALATIS
- SALATISiuxta Manethonem, Silites, Syncello, Africano et Eusebio perperam Σαΐτης, primus in Aegypto inferiori Rex Hyclos seu Pastorum, de quibus supra, ut et infra in voce Tanitae, quod Tanis regni illorum metropolis esset; a suis popularibus, qui siibitâ invasione in Aegntum factâ veteres incolas ex facili sub iugum redegerant, electus, Conchari ultimo Aegypti inferioris Regi successit, Abarim aedificavit, atque muris et militum 240. millium praesidiô communivit, etiam superioris Aegypti partem non exiguam sibi trbutariam fecti, regnavit ann. 19. obiit haud diu post Iosephi Patriarchae, et Proregis Aegypti obitum, Thinillo inter Thebanos Reges ad clavum sedente: ei successit Beon, Excerpta manethonis apud Iosephum contra Apionem l. 1. ubi et in Memphide suptioris quondam Aegypti metropoli, huc Salatem fuisse, atque adeo urbem hanc a Pastoribu captam esse, adicit. Certe tenues deinceps res Memphiticae, et octava illorum Regum Africam dynastia aut prorsus nulla est, aut obscura, et Salati eiusque successoribus vibutaria. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Saeculo VIII. Nec omirtendum, hunc Salatem Israelitarum, quitum in Aegypto commorabantur, primum fuisse persecutorem, novi Regis nomine indigitatum Spiritui S. Exod. c. 1. v. 8. et Seqq. qui proin Israelitarum incrementa sibi parum tuta existimans, ilsos, vivente adhuc Iosephô, servitute gravi premere incepit, veritus ne Aegyptiis veteribus et Thebanis sese iungerent. Unde in urbibus Pithom h. e. Pelusio, quae Abaris ex antiqua Theologia, et Rameses, h. e. Tane aedificandis illos occupatos tenuit, Idem ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.